monumenta.ch > Augustinus > sectio 20 > sectio 39 > sectio 10

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 108, 10
Fiant dies eius pauci. Dies eius dixit, dies apostolatus eius; qui pauci fuerunt, quoniam ante passionem Domini scelere ipsius et morte consumpti sunt. Et tanquam diceretur, Quid ergo fiet de sacratissimo numero duodenario, in quo non frustra Dominus duodecim habere primos Apostolos voluit? continuo subiecit, Et episcopatum eius accipiat alter. Tanquam dicens, Et ipse pro suo merito puniatur, et ille numerus, suppleatur. Quod si quis quemadmodum factum sit, scire desiderat, Actus Apostolorum legat.